Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 24
1 | Expergiscimini aliquando; non uos tartareus obliget somnus, non in profundum sacrilegi erroris adhuc impia consuetudo demergat; iam consonate paci, cohaerete unitati, adquiescite caritati, cedite ueritati; ecclesiam catholicam incipientem ab Hierusalem cognoscite usque quaque diffundi, cui non communicat pars Donati, cui causa non praeiudicat Caeciliani. |
2 | totiens enim purgatus, totiens absolutus etiamsi non esset innocens, nec causa causae praeiudicat nec persona personae. |
3 | haec uerba per orbem terrae uniuersa personat ecclesia, clamat etiam membrum eius in Africa: 'testimonium dei noui, negotium Caeciliani non noui; credo innocentem a uestris maioribus insectatum quem lego totiens absόlutum, sed qualiscumque sit causa eius, causae meae nihil praeiudicat, qualiscumque sit persona eius, personae meae nihil praeiudicat. |
4 | uos hoc dixistis, uos ad hoc suscripsistis: nec causa causae nec persona personae. |
5 | ecce dominus dicit: peromnesgentes, incipientibus abHierusalem; diuinam ueritatem in una ecclesia teneamus et humanas lites aliquando finiamus'. |