Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 23
1 | Aut ergo persecutio non omnis iniusta est aut non est persecutio dicenda cum iusta est. |
2 | quapropter aut persecutionem pars Donati patitur iustam aut persecutionem non patitur, quia patitur iuste. |
3 | non autem iuste passus est Caecilianus, quia innocens probatus et absolutus est. |
4 | quod quidem illi negauerunt et potius ab imperatore damnatum esse dixerunt, et ideo maiores suos maximeque Donatum a se tanta praedicatione laudatum Caeciliano persecutionem fecisse confessi sunt. |
5 | illum autem conuictum atque damnatum probare minime potuerunt, immo etiam, quod nos dicebamus, eum esse absolutum atque purgatum ipsi quoque multa contra se ipsos legendo firmarunt. |
6 | et tamen liberum arbitrium sibi ab imperatore concessum esse iactant. |
7 | uicti atque confusi id sibi etiam nunc flagitabant debere concedi, quod maiores eorum Caeciliano non concedebant, quem sic apud imperatorem accusarunt, quem illis accusantibus ab imperatore damnatum isti etiam mentiri noluerunt. |
8 | si uoluntas libera unicuique tribuenda est, Caeciliano prius tribueretur; si haec non homini iudici permittenda, sed deo potius dimittenda sunt, Caecilianus apud imperatorem prius non accusaretur. |