monumenta.ch > Augustinus > § 22
Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 21 <<<     >>> § 23

Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 22

1 Restat ergo uobis errore depulso ecclesiam Christi uidere ac tenere catholicam, non ut inde eam eligatis.
2 quia persecutionem patitur.
3 cum enim dixisset dominus: beati quipersecutionempatiuntur, ne inde se iactent haeretici, addidit: propter iustitiam.
4 nam quanta mala nostris fecerint furiosissimi clerici et circumcelliones partis Donati, nostis et uos.
5 incensae sunt ecclesiae, missi in flammas codices sancti, incensae etiam priuatae domus, rapti homines de sedibus suis, et omnibus quae inerant ablatis aut perditis ipsi caesi laniati excaecati.
6 nec ab homicidio potuit - temperari, quamuis sit mitius huic luci morientem quam istam lucem auferre uiuenti.
7 uentum est ad homines.
8 non ut retenti aliquo ducerentur, sed tantum ut ista paterentur.
9 nec tamen nostros ideo iustificamus.
10 quia ista perpessi sunt, sed quia pro Christiana ueritate, pro Christi pace, pro ecclesiae unitate perpessi sunt.
11 illi autem sub tam multis.
12 sub tam seueris legibus et sub tanta ecclesiae catholicae quam dominus ei tribuit potestate quid tale patiuntur? si quando enim morte multantur, aut ipsi se occidunt aut eorum cruentae uiolentiae dum resistitur occiduntur, non pro communione partis Donati nec pro errore sacrilegi scbismatis, sed pro apertissimis facinoribus et sceleribus suis, quae more latronum inmani furore et crudelitate committunt.
13 pro parte autem Donati uix aliquid tale patiuntur, quale Caecilianum Donato instante passum esse dixerunt.
Augustinus HOME

bnf13367.96