Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 21
1 | Adtendite, aduertite, nolite in errorem perniciosum adhuc usque seduci. |
2 | ueritatem, quae uobis occultabatur, deus aperire dignatus est, falsitatem. |
3 | quae uobis offundebatur, deus confutare dignatus est; tanto eius beneficio quare adhuc estis ingrati? hoc est nempe, quod uobis saepe dicebant, unde cordis uestri oculos astuta fallacia caligabant, et adhuc etiam conuicti inde se iactant, inde nos lacerant, quia nos facimus persecutionem, ipsi patiuntur. |
4 | hoc eis remansit omni ex parte superatis, unde adhuc nebulas faciant imperitis, hinc se quasi ostendentes esse ecclesiam ueritatis, quia persecutionem patitur, non facit. |
5 | non uos ergo adhuc fallant; hoc eis facimus. |
6 | , quod maiores suos et ipsum quem praedicant uelut martyralis gloriae uirum Caeciliano fecisse gloriantur. |
7 | hoc egit ille apud imperatorem, conuictus Caecilianus ut illius iudicio damnaretur: hoc et nos egimus, ut isti conuicti similia paterentur. |
8 | si male fecit, quare hoc illi Donatus faciebat? si autem recte fecit, quare hoc catholica parti Donati non faciat? immo recte fieri nec illi dubitant. |
9 | qui hoc maiores suos, quos multum laudant, fecisse gloriantur, nec nos dubitamus, qui hoc eis esse faciendum negare non possumus, ut sine effusione sanguinis, qui uerbis non emendantur, aliqua mitissima poena legum corripiantur inquieti; et si forte imperator permotus mentis sacrilegae pertinaciam grauiore supplicio statuit esse plectendam, mitius agant iudices, quibus semper licuit lenire atque emollire sententiam. |
10 | interim ergo, quamuis non possit ostendi Caecilianum ab imperatore Constantino esse damnatum, a uobis tamen error ille sublatus est, quo putabatis eam esse ueram ecclesiam quae persecutionem patitur, non quae facit; fecit enim Donatus, passus est Caecilianus. |
11 | et si persecutionem patitur pars Donati, patitur cum illa etiam pars Maximiani. |
12 | quam et ipsi Christi ecclesiam non esse confirmant. |
13 | ac per hoc et facere persecutionem non est iniquitatis indicium, quia et boni faciunt malis et mali bonis, et pati persecutionem non est iustitiae documentum, quia eam non soli boni pro pietate, sed (et) mali pro iniquitate patiuntur. |