monumenta.ch > Augustinus > § 18
Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 17 <<<     >>> § 19

Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 18

1 Adhuc dies erat, quando Cirtense concilium - si tamen concilium dicendum est, in quo uix undecim uel duodecim episcopi fuerunt - , unde recitauimus traditores fuisse quosdam, qui cum Secundo Tigisitano contra Caecilianum sententias protulerunt, falsum uolentes ostendere dixerunt persecutionis tempore non potuisse in aliquam domum illos undecim uel duodecim episcopos congregari, et ut probarent tempus fuisse persecutionis, protulerunt martyrum gesta, ut diebus et consulibus consideratis quod tempus fuerit appareret.
2 quae martyrum gesta contra se ipsos protulisse conuicti sunt; in eis quippe gestis manifestatum est illo tempore persecutionis Christianas plebes solitas congregari.
3 unde constitit non esse incredibile, quod etiam illi episcopi in priuatam domum similiter conuenisse legebantur, ut plebi, quae poterat, sicut gestis martyrum continebatur, etiam persecutionis tempore congregari, occulte ordinaretur episcopus, qui posset sibi etiam ipse occulte clericos ordinare in tanta necessitate, ubi anterior episcopus cum clero lapsus per epistulam ipsius Secundi, quae ab illis allegata est, monstrabatur.
4 ex his martyrum gestis, quae ipsi proferebant, admoniti sumus et in alia gesta martyrum intendere, et inuenimus et diximus feruente tempore persecutionis et priuatam domum, quod illi fieri potuisse negauerant, congregationi Christianorum fuisse concessam et in carcere fuisse martyres baptizatos, ut uiderent, quam non esset incredibile tempore persecutionis in priuatam domum paucos episcopos congregari, quando et in ipso carcere celebrarentur sacramenta Christi, in quo inclusi homines tenebantur pro fide Christi.
5 quantum uos ergo adiuuerint gesta martyrum proferendo, quis non uideat, qui non similem noctem habet in corde, qualem illi habebant qui haec non uidebant?
Augustinus HOME

bnf13367.92

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik