monumenta.ch > Augustinus > § 17
Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 16 <<<     >>> § 18

Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 17

1 Adhuc dies erat, quando uolentes destruere iudicium Romani episcopi Miltiadis, quo purgatus et absolutus est Caecilianus, etiam ipsum Miltiadem traditorem fuisse dixerunt.
2 cuius criminationis cum ab eis esset exacta probatio, gesta prolixissima recitarunt, ubi Miltiadis nomen, quod aliquid tradiderit, non fuit.
3 et recitauerunt etiam alia gesta, ubi legebatur Miltiadem misisse diaconos cum litteris Maxenti imperatoris et praefecti praetorio ad praefectum urbi, ut reciperent loca, quae fuerant a Christianis tempore persecutionis ablata.
4 ubi cum Miltiadis crimen nullum penitus adpareret, dixerunt superioribus traditionis gestis traditorem Stratonem fuisse recitatum, quod uocabatur unus etiam ex diaconis, quos ad recipienda loca miserat Miltiades, eundem ipsum esse contendentes et non ostendentes.
5 neque enim Stratonem qui tradiderat saltem diaconum fuisse monstrabant.
6 quod etiamsi esset, respondimus eis ante paruum tempus in eodem clero ecclesiae Romanae duos Petros diaconos fuisse.
7 ita mente caeci tenebrosas calumnias innectebant, addentes etiam manifestissimam falsitatem, quod non solum nomen, sed etiam loca et regiones et personae conuenirent, quibus non alius, sed ipse esse Straton ostenderetur, cum in illis gestis omnino nihil conueniens praeter similitudinem nominis legeretur, qua plena est consuetudo generis humani, ut non solum duo, sed etiam plures homines uno nomine uocitentur.
8 nam ipsi quoque Donatum suum Carthaginiensem, ne in iudicio Miltiadis ipse putaretur esse damnatus, quoniam illum pro magno habent, a Donato Casensi distinguendum esse clamauerunt, quia (non) Donatus Carthaginiensis contra Caecilianum missus fuerat ad Miltiadis episcopale iudicium, tam crassam noctem in corde gestantes, ut Donatum infamari nollent similitudine nominis sui et Miltiadem maculari uellent similitudine nominis alieni.
9 nunc autem Stratoni etiam Cassiani nomen addere dicuntur, quod in conlatione tacuerunt, quasi Straton solus cognominalem habere potuisset et Cassianus non potuit.
10 nec adtendere potuerunt interna sua nocte impediti non solum duos Iohannes, unum baptistam, alterum euangelistam, sed etiam duos Simones, unum Petrum, alterum magum, in ipso denique tam paruo numero apostolorum non solum duos Iacobos, unum Alphaei, alterum Zebedaei, sed etiam duos ludas, unum sanctum, alterum diabolum; cui tamen Iudae apostolo sancto quisquis similiter mente caecus de crimine Iudae traditoris calumniaretur, non nisi istos imitaretur.
11 non enim mirum est, si tales istos calumniatores post tam longum tempus patitur existimatio Miltiadis de duobus Cassianis uel de duobus Stratonibus, quales euangelica ueritas patitur de duobus Herodibus.
12 nam quia non est expressum, quis Herodes pro Christo occisis infantibus continuo mortuus fuerit et quis Herodes cum Pilato dominum persecutus sit, putantes unum fuisse obiciunt euangelio crimen falsitatis, sicut isti putantes unum fuisse Stratonem uel Cassianum obiciunt Miltiadi maculam traditionis.
13 et tamen illi tolerabilius errant, quia non solum nomen, uerum etiam dignitas consonat - uterque enim legitur rex Herodes - , isti autem dignitatem consonare mentiti sunt, quia utrosque fuisse diaconos nullo modo legere potuerunt.
Augustinus HOME

bnf13367.90

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik