monumenta.ch > Augustinus > § 16
Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 15 <<<     >>> § 17

Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 16

1 Sed uidete, rogamus uos, quemadmodum ipsa sua defensione se peius implicent et agant causam nostram et omnino perimant suam.
2 nam post conlationem, posteaquam uicti appellare uoluerunt, obiecta sunt eis haec uerba, et ea conantur peiore sua implicatione defendere, quando ab eis quid egerint quaeritis.
3 ita enim uos putant cor non habere, ut non intellegatis eos omni modo esse superatos, quando uobis ea dicunt quae omnino non dicerent, si aliquid utile quod dicerent inuenirent.
4 quis enim ferat uictos homines conqueri, quod nocte contra eos est prolata sententia? quasi non saepe iudices audiendi necessitas tenet, ut usque ad multam partem noctis sedere cogantur, aut ideo non est uerum quod dicitur, quia per noctem dicitur.
5 nec audiunt scripturam clamantem: per diem mandauit dominus misericordiam suam et nocte declarauit, et iterum: ad annuntiandam mane misericordiam tuam et ueritatem tuam per noctem.
6 aut quod dixerunt nocte uenisse ad dominum tenendum persecutores, non adtendentes quoniam ipsis nocturnis horis etiam dominus ueritatem suis discipulis praedicauit,.
7 nec aduertere uoluerunt quod scriptum est, apostolum Paulum usque ad medium noctis produxisse sermonem.
8 si haberent uerum quod dicerent, nox eos impedire non posset.
9 sed sane tenebrosissimam noctem in suis mentibus patiebantur, quandocontra se ipsos tanta proferebant nec ad ueritatis lucem peruersum animum corrigebant.
10 et adhuc utique dies erat, quando nobis forensi more de tempore praescribebant, dicentes causam lapsam esse et agi iam omnino non posse, nec intellegentes nihil se hominibus ostendisse nisi quantum timuerint ne ageretur, ubi eorum peruersitas et catholica ueritas monstraretur.
Augustinus HOME

bnf13367.89

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik