monumenta.ch > Augustinus > § 15
Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 14 <<<     >>> § 16

Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 15

1 Haec uerba se negarent forte dixisse, nisi sua possent suseriptione conuinci.
2 ecce quam diligenter actum est pro salute uestra, ut uerbis nostris suscriberemus, quod fieri omnino nolebant et ut facerent tandem aliquando pudore conpulsi sunt.
3 nam exstant uerba eorum, ubi hoc facere recusarunt, et rursus alia uerba, ubi hoc facere consenserunt quod primo negauerant; omnia scripta sunt, omnibus snscriptum est.
4 ideo enim uidebantur nolle suscribere, ut negare se possent dixisse quod dixerant et de gestis corruptis iudici calumniari.
5 quod modo quia non possunt, dicunt ipsum esse corruptum, qui ut contra illos iudicaret non nisi ipsi fecerunt, qui contra se ipsos pro nobis tanta dixerunt, quae ut negare non possent, etiamsi coacti et inuiti, suis tamen prosecutionibus suscripserunt.
6 ideo ergo nolebant suscribere.
7 ut liceret eis per calumniam corruptorum gestorum negare quod dixerant, et ideo postea instante iudice consenserunt, quia sentiebant omnibus apparere nihil se aliud indicare nolendo suscribere, nisi se uerba sua ne sibi legerentur timere.
8 maluerunt enim prosecutiones suas quibuscumque nebulis postea defendere quam eas tam cito damnare.
Augustinus HOME

bnf13367.89