monumenta.ch > Augustinus > § 14
Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 13 <<<     >>> § 15

Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 14

1 Temptauerunt sane episcopi uestri negare scriptum in euangelio, quod areae sit ecclesia conparata, sed mox euangelicorum uerborum commemoratione conuicti ad id se conuerterunt, ut etiam ibi dicerent occultos malos significatos, non manifestos, de quibus scriptum est: ueniet ferens uentilabrum in manu sua et mundabit aream suam, frumenta recondet in horreo, paleas autem conburet igni inextinguibili.
2 uos itaque iudicate, aperite oculos, aures intendite ueritati.
3 si propterea, sicut ipsi dixerunt, dominus ecclesiam retibus conparauit, quia non manifestos, sed latentes in ea malos intellegi uoluit, quos ita non uident sacerdotes, quemadmodum pisces intra retia sub fluctibus non uident piscatores, numquid et area sub aqua uel sub terra trituratur aut certe nocturnis horis, non in sole conteritur aut in ea rusticus caecus operatur? quanto ergo melius se ipsos corrigunt quam euangelia sancta peruertunt et ad uanum suae mentis errorem eloquia dominica detorquere conantur! aut enim et illa piscium similitudo non propter occultos, sed tantum propter mixtos in ecclesia malos a domino posita est aut certe singulis rebus propriae similitudines datae sunt, de piscibus propter occultos, de area propter manifestos malos, quod, sicut illi ante litus, sic isti ante uentilabrum bonis in ecclesia misceantur.
4 ipsi enim nos admonent, ut in area paleam manifestos in ecclesia malos intellegamus, qui pisces reprobos intra natantia retia propterea malos occultos intellegi uolunt, quia, sicut illos nesciunt piscatores, sic istos nesciunt sacerdotes.
5 cur enim non dicamus: 'sic ergo et palea manifesti sunt mali, quia in aperto eam uident trituratores'? sed sicut illi non possunt ante litoris exitum separari, sic nec illa potest ante finem debitum uentilari.
6 custodit autem deus innocentiam sanctorum et fidelium suorum sicut piscium bonorum, sicut pinguium frumentorum, ut intra ista retia non eis noceant permixta genera reprobanda et in ista area non eis noceat permixta palea uentilanda, quia, sicut ipsi dixerunt relegerunt suscripserunt, nec causae causa nec personae poterit praeiudicare persona.
Augustinus HOME

bnf13367.88

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik