monumenta.ch > Augustinus > § 12
Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 11 <<<     >>> § 13

Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 12

1 Ecce manifestatum est quod dicebatur a nobis, distinguenda esse tempora ecclesiae: non eam nunc esse talem, qualis post resurrectionem futura est; nunc malos habere permixtos, tunc omnino non habituram; ad illam eius puritatem.
2 non ad huius temporis permixtionem illa diuina testimonia pertinere, quibus eam deus praedixit ab omni malorum permixtione penitus alienam.
3 ecce etiam ipsi ueritate euangelica non aliud coacti sunt confiteri, qui malos occultos nunc ei permixtos esse dixerunt.
4 ecce nunc transit per illam licet occultus inmundus.
5 non est ergo tempus, quod praedictum est dicente propheta: non adiciet ultra per te transire incircumcisus et inmundus.
6 nunc ergo transeunt uel occulti.
7 nam et hoc ipsum, quod ait (non adiciet ultra', ostendit eos prius solere transire, sed ultra non transituros.
8 et a nobis inuidiose requirebant, quomodo potuerit in ecclesia Christi diabolus seminare zizania, cum ipsi faterentur in ecclesia malos saltem occultos esse permixtos nec uellent adtendere a diabolo utique seminatos.
Augustinus HOME

bnf13367.87