monumenta.ch > Augustinus > § 11
Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 10 <<<     >>> § 12

Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 11

1 Nos autem utraque accipientes testimonia demonstrabamus utrorumque concordiam.
2 nam et illud accipiebamus, quod in suis litteris commemorauerunt, ecclesiae dictum esse: nec adiciet ultra per te transire incircumcisus et inmundus et illud, quod scriptum est: sinite utraque crescere usque ad messem, sed hoc esse in agro, illud futurum in horreo.
3 denique et ipsi, qui diu contenderunt dicentes zizania, quae cum tritico simul crescere usque ad messem permissa sunt, non in ecclesia, sed in mundo esse contra intellectum martyris Cypriani, qui dixit: etsi uidentur in ecclesia esse zizania: non tamen inpediri debet aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus, et nolentes consentire mundi nomine ecclesiam posse significari contra uerba apostoli, qui dixit: deus erat in Christo mundum reconcilians sibi et contra ipsius uerba domini, qui dixit: non uenit filius hominis ut iudicet mundum, sed ut saluetur mundus per ipsum - neque enim reconciliari deo et saluari per ipsum mundus potest.
4 nisi mundi nomine intellegatur ecclesia, quae sola per eum deo reconciliata saluatiir - , tamen in illa similitudine, quam ex euangelio commemorauimus, quod et boni et mali pisces, quousque in litore, hoc est in fine saeculi, separentur, intra eadem permixti retia continentur, uicti euidentia ueritatis malos in ecclesia usque in finem saeculi permixtos esse.
5 confessi sunt, sed eos occultos esse dixerunt, quoniam sic a sacerdotibus ignorantur, quemadmodum pisces intra retia, cum adhuc in mari sunt, a piscatoribus [intra retia] non uidentur.
6 quomodo ergo testimonium propheticum, quod in sua responsione posuerunt, quo ecclesiae dictum est: non adiciet ultra per te transire incircumcisus et inmundus, ad hoc tempus pertinere intellegitur, quando ecclesia retibus comparata est, quibus in mari adhuc positis pisces malos bonis permixtos uel occultos esse confessi sunt? unde manifestum est non nisi in futuro saeculo post iudicium nullum incircumcisum et inmundum per ecclesiam transiturum.
7 o uiolentia ueritatis.
8 quae suos non in carne, sed in corde torquet inimicos, ut eam confiteantur inuiti!
Augustinus HOME

bnf13367.86

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik