monumenta.ch > Augustinus > § 10
Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 9 <<<     >>> § 11

Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 10

1 Ac per hoc, quaecumque testimonia diuinarum scripturarum episcopi uestri commemorare potuerunt, quibus ab omni malorum hominum permixtione pura praenuntiabatur ecclesia, non qualis nunc est illis testimoniis praenuntiabatur, sed qualis post istam mortalitatem in uita aeterna futura est; et quaecumque testimonia scripturarum posuerunt de filiis, quos merito parentum, (non) imitando malitiam, unam cum eis causam habere uoluerunt, [quod] non intellegentes diuina testimonia secum pugnare cogebant nec utrasque uoces dei pro diuersitate temporum, causarum personarumque distinguentes in concordiam redigebant, sed sicut contra nos ipsi, ita etiam uolebant inter se ipsa diuina documenta pugnare.
2 nec mirum si pacem scripturae dei non intellegebant, qui pacem cum eius ecclesia non habebant.
Augustinus HOME

bnf13367.86