3 | Cum uero mali pacis conseruandae necessitate tolerantur, non iniquitatis communicandae societate appetuntur, ut cum zizaniis triticum suauem pluuiam pariter bibat, seruet tamen ubertatem suam nec conuertatur in zizaniorum sterilitatem, sed utrumque simul usque ad messem crescat, ne forte, cum colliguntur zizania, eradicetur simul et triticum, nullam cum bonis habent mali participationem salutis uel perditionis - quae enim participatio iustitiae cum iniquitate?-, nullam cum bonis habent mali societatem regni aut ignis aeterni - quae enim societas luci ad tenebras? - , non habent mali cum bonis consonantiam uitae ac uoluntatis - quae enim consonantiaChristi adBeliar? - ,nonhabent boni cum malis partem nec in poena criminis nec in praemio pietatisquae enim pars fideli cum infideli? - et cum intra eadem retia, donec ad litus perueniant, pariter diuina sacramenta percipiunt, illi sociantur, illi dissociantur, isti consonant, illi dissonant, isti habent partem cum misericordia, illi cum iudicio, quoniam misericordiam (et iudicium) cantat ecclesia domino et qui manducat indigne iudicium non alteri, sed sibi manducat. |