monumenta.ch > Augustinus > § 7
Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 6 <<<     >>> § 8

Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 7

1 Ista cum fiunt a bonis, non inquinantur a malis, quia nec eorum peccatis consentiendo communicant et ab eis etsi non corporaliter segregatione, tamen spiritali uitae dissimilitudine et morum diuersitate discedunt, eo modo oboedientes praecepto dominico quo ait: discedite inde, et inmundum ne tetigeritis.
2 nam qui hoc non spiritaliter obseruandum putant, adrogantia uanitatis in illud incidunt, quod per eundem prophetam dominus detestatur dicens: qui dicunt (noli me tangere, quoniam mundus sum', hic fumus indignationis meae.
3 hoc episcopi uestri faciendum putauerunt, quando utrisque nostrum a iudice oblato consessu nobiscum sedere noluerunt, dicentes scriptum sibi esse ne cum talibus sedeant, illud utique non spiritaliter, sed carnaliter intellegentes, quod in psalmo positum est: et cum impiis non sedebo, et tamen fecerunt, quod in eodem ipso loco psalmi pariter prohibetur.
4 nam ibi dicit propheta: et cum iniqua gerentibus non introibo.
5 si ergo, quia nos iniquos uel nouerant uel putabant, ideo nobiscum sedere noluerunt, quare, quod similiter prohibetur, nobiscum introierunt ex parte sancti et ex parte polluti, nisi quia scripturas sanctas non intellegendo et carnaliter sapiendo etiam ipsam unitatem dissipauerunt?
Augustinus HOME

bnf13367.83

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik