Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 5
1 | Dicat etiam catholica ecclesia in ipsa Africa constituta et per pacem atque unitatem Christi illis omnibus communione copulata, dicat etiam ipsa: lnec mihi Caeciliani causa praeiudicat, contra quem absentem septuaginta episcoporum est prolata sententia, quia non praeiudicat ecclesiae, quae toto orbe diffunditur, in cuius communione permaneo, aut certe praeiudicet parti Donati causa Primiani, quem sui collegae similiter absentem numerosiore concilio damnauerunt. |
2 | si autem ideo non praeiudicat, quia nec causa causae nec persona personae, multo magis seruanda est ista iustitia erga unitatem catholicam Christi, si eam seruari erga se postulat pars Donati'. |
3 | hoc ecclesia catholica in Africa constituta proclamat: 'o pars Donati, tu ista uerba dixisti, tu ista uerba tua recognouisti, tu istis uerbis etiam suscripsisti: nec causa causae nec persona personae praeiudicat. |
4 | ego inter spiritus olim requiescentium recito Caecilianum, tu adhuc uides et tecum habes in corpore Felicianum, a quo Primianus damnatus est. |
5 | in ipsa Primiani causa Felicianum damnasti et eum postea, sicut erat, episcopum Primiano tibique sociasti. |
6 | si tantum ualet, quod nec causa causae praeiudicat nec persona personae, ut tibi non praeiudicet hodie tecum uiuentis communio Feliciani, mihi quomodo praeiudicat olim defuncti memoria Caeciliani?' |