monumenta.ch > Augustinus > § 4
Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 3 <<<     >>> § 5

Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 4

1 Si uoce ipsius unitatis clament ecclesiae Ponti, Bithyniae, Asiae, Cappadociae ceterarumque orientalium regionum, ad quas beatus Petrus apostolus scribit: (o pars Donati, non nouimus quid dicatis.
2 quare nobis non communicatis? si Caecilianus mali aliquid fecit, quod nobis non probatum est nec demonstratum, tamen si mali aliquid fecit, quare nobis praeiudicat? si nos audire non uultis, uos ipsos audite dicentes: neccausaecausa nec peraonae persona praeiudicat.
3 an usque adeo potest uestra peruersitas, ut Iiaec uerba ualeant, ne nobis praeiudicet Primianus, et haec uerba non ualeant.
4 ut nobis praeiudicet Caecilianus?' clament etiam similiter septem orientales ecclesiae, ad quas scribit apostolus Iohannes.
5 Ephesi, Zmyrnae, Thyatirae, Sardis, Philadelphiae, Laudociae, Pergami, et dicant: (quid uobis fecimus, fratres, qui potius Donati quam nostrae communionis esse uoluistis? si Caecilianus peccauit, quamuis et ipsius crimen non potuistis ostendere, quia, sicut Primianus uester, sic absens etiam iste damnatus est, uerumtamen qualiscumque ille fuerit, nos nobis quid fecimus? quare christiani cum Christianis pacem habere non uultis, quare in nobis communia sacramenta rescinditis? quid nobis fecimus? quare Primiani causa non praeiudicat parti Donati, nisi quia uerum est quod dixistis: nec causae causa nec personae persona praeiudicat? quare ergo causa Caeciliani praeiudicat hereditati Christi, in qua sumus apostolorum labore plantati? ad unam nostrum scribit apostolus Iohannes, quod habeat pauca nomina in Sardis eorum, qui non inquinauerunt uestimenta sua; nec tamen ab eis, qui in ipsa ecclesia inmundi fuerunt, illorum paucorum uestimenta polluta sunt, quoniam uerum est quod dixistis, nec causam causae nec personam praeiudicare personae.
6 quomodo ergo potest causa et persona Caeciliani praeiudicare nobis? aut si non praeiudicat, quare separamini a nobis?' dicant etiam ecclesiae, ad quas Paulus apostolus scribit, Romanorum, Corinthiorum, Philippensium, Colossensium, Thessalonicensium - nam de Galatia et Epheso supra iam dictum est - , dicant ergo et istae: (litteras ad nos datas, fratres, cotidie legitis, qui uultis adhuc esse de parte Donati.
7 in ipsis epistulis per nomen pacis nos apostolus salutauit dicens: gratia uobis et pax a deo patre et domino Iesu Christo.
8 quare pacem in nostris epistulis legendo didicistis et eam nobiscum tenere noluistis? tam in longinquis terris trans mare positis Afrum nobis obicitis Caecilianum.
9 certe uerum est quod dixistis: nec causae causa praeiudicat nec persona personae: quae est ista priuata et peculiaris sanctificatio, qua uobis licet, ut Afrae parti Donati causa non praeiudicet Afri Primiani nec personae Primiani Carthaginiensis praeiudicet persona Mustitani Feliciani, et ad nos Africana praeiudicia tam longe mittantur aut nobis praeiudicet causa Caeciliani?'
Augustinus HOME

bnf13367.81

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik