Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 3
1 | Tunc autem hoc dixerunt, quando eis diximus: 'concilium, quod contra Caecilianum profertis, sic non obest absenti Caeciliano, quemadmodum concilium, quod in causa Maximiani factum est, ubi damnatus est Primianus, non obest absenti Primiano'. |
2 | protulerunt enim, ubi septuaginta et quod excurrit episcopi absentem damnauerant Caecilianum, cum proferantur plus minus centum episcopi partis ipsorum, qui damnauerant absentem Primianum. |
3 | quia ergo diximus eis sic illud non obesse Caeciliano, quemadmodum hoc non obest Primiano, quoniam contra absentes facta sunt ambo concilia, continuo non inuenientes quod responderent et horribiles angustias passi dixerunt nec causam causae nec personam praeiudicare personae; quod aduersus omnes humanas calumnias in ore habet catholica ecclesia, nunc autem multo fortius multoque liberius, quando id, quod semper ueritas tenuit, etiam inimicorum confessio confirmauit. |
4 | quis ergo sine graui tristitia perferat, quis gemitum cohibeat, quis non in lacrimas et in uocem doloris erumpat, qui hoc digne considerauerit? ecce ut ab episcopis partis Donati damnatus Primianus non amittat episcopatum aut ut Primianus damnatus non inquietet partem Donati, nec causae causa nec personae persona praeiudicat; ut autem Caecilianus, quem absentem inimici similiter damnauerunt, non deputetur episcopus et contaminet omnes Christianas gentes usque ad terminos terrae, et causae causa et personae persona praeiudicat. |