Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 2
1 | Quid adhuc adtenditis humana mendacia et diuina testimonia non adtenditis? quid adhuc uictis hominibus creditis et ueritati, quae numquam est uicta, non creditis? ueritas enim dei, sicut in ipsa etiam conlatione probauimus, perhibuit testimonium ecclesiae suae per multa documenta scripturarum sanctarum, per propheticas et euangelicas litteras; et locus designatus est, unde Christi ecclesia fuerat inceptura, et fines terrae, quo usque fuerat peruentura. |
2 | per omnes gentes futuram ecclesiam suam dominus dicit incipientem ab Hierusalem. |
3 | diuina lectio recitatur, quemadmodum coeperit ab Hierusalem, ubi primum congregatis fidelibus missus est de caelo spiritus sanctus. |
4 | diuinae lectiones recitantur, quemadmodum se ab Hierusalem per uicina et longinqua diffuderit. |
5 | expressa sunt nomina locorum, manifestata sunt nomina ciuitatum, in quibus ecclesia Christi apostolico labore fundata est, quae loca et ciuitates etiam epistulas ab apostolis accipere meruerunt; quas epistulas et ipsi in uestris congregationibus legunt et tamen non communicant eorum locorum et ciuitatium ecclesiis, quae ipsas epistulas accipere meruerunt, obicientes eis nescio qua crimina Afrorum, quod eorum contagione perierint, cum ipsi dixerint in hac ipsa conlatione, quam modo Carthagini habuimus, quod nec causae causa nec personae persona praeindicet. |