monumenta.ch > Augustinus > § 1
>>> Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 2

Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 1

1 Quid adhuc, Donatistae, seducimini ab episcopis uestris, quorum fallaces tenebrae clara luce discussae sunt, quorum error apparuit, quorum pertinacia superata est? quid adhuc uobis iactant uana mendacia? quid adhuc creditis hominibus uictis? cum uobis dicunt iudicem praemio fuisse corruptum, quid nouum faciunt? quid aliud omnes uicti facere consuerunt, qui ueritati consentire nolunt, nisi ut de iudicis iniquitate mentiantur? quaerite ab eis et ad hoc primum uobis respondeant, si possunt, quare ausi sunt uenire Carthaginem et in unum locum nobiscum conlationis gratia conuenire.
2 iam ante aliquot annos conueneramus eos publice, ut nobis conferentibus ueritas appareret et dissensio quae nos diuidit de medio tolleretur, sed ipsam ueritatem refugientes actis responderunt: indignumestutin unum conueniant filii martyrum et progenies traditorum.
3 quare ergo modo nobiscum conuenire noluerunt? puto quod non facerent, quod eis uidebatur indignum, nisi nos cognoscerent non esse progeniem traditorum.
4 aut certe ipsi nobis respondeant, quare dixerunt: indignum estutin unum conueniantfilii martyrum et progenies traditorum et in unum nobiscum postea conuenerunt.
5 quae res eos coegit facere quod indignum est? non enim ligati adducti sunt, sed omnino liberi conuenerunt.
6 si dixerint: 'quia iusserat imperator', ergo tunc faciunt quod indignum est, quando iusserit imperator.
7 quid ergo irascuntur nescio quibus traditoribus ad causam nostram non pertinentibus? codices enim dominicos persecutoribus dare utique indignum est; quod cum fecit traditor, non habet crimen, quia iusserat imperator.
8 hoc dicimus non secundum ueritatem, sed secundum ipsorum peruersitatem.
9 ipsi enim dixerunt - publica gesta proclamant - , apud acta dixerunt.
10 non quilibet ignotus, sed Carthaginiensis episcopus eorum Primianus hoc dixit, Primianus hoc scriptum magistratui Carthaginis dedit et a diacono suo dicendum apud acta mandauit: indignum est ut in unum conueniant filii martyrum et progenies traditorum.
11 ecce conuenimus in unum: quid ad ista respondent? si dicunt (non est indignum', quare mentiti sunt, quando indignum esse dixerunt? si dicunt (indignum est', quod indignum est quare fecerunt? uno modo se poterunt adserere quod indignum est non fecisse et in illis Primiani uerbis non fuisse mentitos, si dicant: 'indignum est quidem ut in unum conueniant filii martyrum et progenies traditorum, sed nos ideo uobiscum in unum conuenimus, quia cognouimus uos non esse progeniem traditorum'.
12 quod si ita est, quare nobis iam conuenientes in unum ipsas calumnias obiecerunt, nisi forte ut etiam nos eos cognosceremus non esse filios martyrum? martyres enim testes dicuntur.
13 testes autem Christi ueri testes sunt.
14 isti autem falsi testes inuenti sunt, qui traditionis crimina et aliena aliis obiecerunt et nec ipsa probare potuerunt.
Augustinus HOME


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik