monumenta.ch > Augustinus > 52 XXXVII
Augustinus, Confessiones, Liber 13, XXXVI 51 <<<     >>> XXXVIII 53

Augustinus, Confessiones, 13, Caput XXXVII 52

1 Etiam tunc enim sic requiesces in nobis, quemadmodum nunc operaris in nobis, et ita erit illa requies tua per nos, quemadmodum sunt ista opera tua per nos. tu autem, domine semper operaris et semper requiescis. nec vides ad tempus nec moveris ad tempus nec quiescis ad tempus et tamen facis et visiones temporales et ipsa tempora et quietem ex tempore.
Augustinus HOME

bke18.121v