monumenta.ch > Augustinus > 51 XXXVI
Augustinus, Confessiones, Liber 13, XXXV 50 <<< >>> XXXVII 52
Augustinus, Confessiones, 13, Caput XXXVI 51
1 Dies autem septimus sine vespera est nec habet occasum, quia sanctificasti eum ad permansionem sempiternam, ut id, quod tu post opera tua bona valde, quamvis ea quietus feceris, requievisti septimo die, hoc praeloquatur nobis vox libri tui, quod et nos post opera nostra ideo bona valde, quia tu nobis ea donasti, sabbato vitae aeternae requiescamus in te.
Augustinus HOME
bke18.121v