monumenta.ch > Augustinus > 49 XXXIV
Augustinus, Confessiones, Liber 13, XXXIII 48 <<< >>> XXXV 50
Augustinus, Confessiones, 13, Caput XXXIV 49
1 Inspeximus etiam, propter quorum figurationem ista vel tali ordine fieri vel tali ordine scribi voluisti, et vidimus, quia bona sunt singula et omnia bona valde, in verbo tuo, in unico tuo caelum et terram, caput et corpus ecclesiae, in praedestinatione ante omnia tempora sine mane et vespera. ubi autem coepisti praedestinata temporaliter exequi, ut occulta manifestares et incomposita nostra componeres -- quoniam super nos erant peccata nostra et in profundum tenebrosum abieramus abs te, et spiritus tuus bonus superferebatur ad subveniendum nobis in tempore oportuno -- et iustificasti impios et distinxisti eos ab iniquis et solidasti auctoritatem libri tui inter superiores, qui tibi dociles essent, et inferiores, qui ei subderentur, et congregasti societatem infidelium in unam conspirationem, ut apparerent studia fidelium, ut tibi opera misericordiae parerent, distribuentes etiam pauperibus terrenas facultates ad adquirenda caelestia. et inde accendisti quaedam luminaria in firmamento, verbum vitae habentes sanctos tuos et spiritalibus donis praelata sublimi auctoritate fulgentes; et inde ad imbuendas infideles gentes sacramenta et miracula visibilia vocesque verborum secundum firmamentum libri tui, quibus etiam fideles benedicerentur, ex materia corporali produxisti; et deinde fidelium animam vivam per affectus ordinatos continentiae vigore formasti atque inde tibi soli mentem subditam et nullius auctoritatis humanae ad imitandum indigentem renovasti ad imaginem et similitudinem tuam praestantique intellectui rationabilem actionem tamquam viro feminam subdidisti omnibusque tuis ministeriis ad perficiendos fideles in hac vita necessariis ab eisdem fidelibus ad usus temporales fructuosa in futurum opera praeberi voluisti. haec omnia videmus et bona sunt valde, quoniam tu ea vides in nobis, qui spiritum, quo ea videremus et in eis te amaremus, dedisti nobis.
Augustinus HOME
bke18.121r
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik