monumenta.ch > Augustinus > 46 XXXI
Augustinus, Confessiones, Liber 13, XXX 45 <<< >>> XXXII 47
Augustinus, Confessiones, 13, Caput XXXI 46
1 Qui autem per spiritum tuum vident ea, tu vides in eis. ergo cum vident, quia bona sunt, tu vides, quia bona sunt, et quaecumque propter te placent, tu in eis places, et quae per spiritum tuum placent nobis, tibi placent in nobis. quis enim scit hominum, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? sic et quae dei sunt nemo scit nisi spiritus dei. nos autem, inquit, non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum, qui ex deo est, ut sciamus quae a deo donata sunt nobis. et admoneor, ut dicam: certe nemo scit, quae dei sunt, nisi spiritus dei. quomodo ergo scimus et nos, quae a deo donata sunt nobis? respondetur mihi, quoniam quae per eius spiritum scimus etiam sic nemo scit nisi spiritus dei. sicut enim recte dictum est: non enim vos estis, qui loquimini, eis, qui in dei spiritu loquerentur, sic recte dicitur: "non vos estis, qui scitis" eis, qui in dei spiritu sciunt. nihilo minus igitur recte dicitur: "non vos estis, qui videtis" eis, qui in spiritu dei vident: ita quidquid in spiritu dei vident quia bonum est, non ipsi, sed deus videt, quia bonum est. aliud ergo est, ut putet quisque malum esse quod bonum est, quales supra dicti sunt; aliud, ut quod bonum est videat homo, quia bonum est, sicut multis tua creatura placet, quia bona est, quibus tamen non tu places in ea, unde frui magis ipsa quam te volunt; aliud autem, ut, cum aliquid videt homo quia bonum est, deus in illo videat, quia bonum est, ut scilicet ille ametur in eo, quod fecit, qui non amaretur nisi per spiritum, quem dedit, quoniam caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, per quem videmus, quia bonum est, quidquid aliquo modo est: ab illo enim est, qui non aliquo modo est, sed est est.
Augustinus HOME
bke18.120r
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik