monumenta.ch > Augustinus > 41 XXVI
Augustinus, Confessiones, Liber 13, XXVI 40 <<<     >>> XXVII 42

Augustinus, Confessiones, 13, Caput XXVI 41

1 Numquid propter usus suos, quia dixit: usibus meis misistis, numquid propterea gaudet? non propterea. et hoc unde scimus? quoniam ipse sequitur dicens: non quia quaero datum, sed requiro fructum. didici a te, deus meus, inter datum et fructum discernere. datum est res ipsa, quam dat, qui impertitur haec necessaria, veluti est nummus, cibus, potus, vestimentum, tectum, adiutorium. fructus autem bona et recta voluntas datoris est. non enim ait magister bonus: qui susceperit prophetam tantum, sed addidit: in nomine prophetae; neque ait tantum: qui susceperit iustum, sed addidit: in nomine iusti; ita quippe ille mercedem prophetae, iste mercedem iusti accipiet. nec solum ait: qui calicem aquae frigidae potum dederit uni ex minimis meis, sed addidit: tantum in nomine discipuli, et sic adiunxit: amen dico vobis. non perdet mercedem suam. datum est suscipere prophetam, suscipere iustum, porrigere calicem aquae frigidae discipulo; fructus autem in nomine prophetae, in nomine iusti, in nomine discipuli hoc facere. fructu pascitur Helias a vidua sciente, quod hominem dei pasceret et propter hoc pasceret; per corvum autem dato pascebatur. nec interior Helias sed exterior pascebatur, qui posset etiam talis cibi egestate corrumpi.
Augustinus HOME

bke18.119r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik