monumenta.ch > Augustinus > 39 XXVI
Augustinus, Confessiones, Liber 13, XXV 38 <<< >>> XXVI 40
Augustinus, Confessiones, 13, Caput XXVI 39
1 Pascuntur autem his escis qui laetantur eis, nec illi laetantur eis, quorum deus venter. neque enim et in illis, qui praebent ista, ea, quae dant, fructus est, sed quo animo dant. itaque ille, qui deo serviebat, non suo ventri, video plane, unde gaudeat, video et congratulor ei valde. acceperat enim a Filippensibus quae per Epafroditum miserant; sed tamen unde gaudeat, video. unde autem gaudet, inde pascitur, quia in veritate loquens: gavisus sum, inquit, magnifice in domino, quia tandem aliquando repullulastis sapere pro me, in quo sapiebatis, taedium autem habuistis. isti ergo diuturno taedio marcuerant et quasi exaruerant ab isto fructu boni operis, et gaudet eis, quia repullularunt, non sibi, quia eius indigentiae subvenerunt. ideo secutus ait: non quod desit aliquid dico: ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. scio et minus habere, scio et abundare; in omnibus et in omni imbutus sum, et satiari et esurire et abundare et penuriam pati: omnia possum in eo, qui me confortat.
Augustinus HOME
bke18.118v
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik