monumenta.ch > Augustinus > 38 XXV
Augustinus, Confessiones, Liber 13, XXIV 37 <<< >>> XXVI 39
Augustinus, Confessiones, 13, Caput XXV 38
1 Volo etiam dicere, domine deus meus, quod me consequens tua scriptura commonet, et dicam nec verebor. vera enim dicam te mihi inspirante, quod ex eis verbis voluisti ut dicerem. neque enim alio praeter te inspirante credo me verum dicere, cum tu sis veritas, omnis autem homo mendax. et ideo qui loquitur mendacium, de suo loquitur. ergo ut verum loquar, de tuo loquor: ecce dedisti nobis in escam omne faenum sativum seminans semen, quod est super omnem terram, et omne lignum, quod habet in se fructum seminis sativi. nec nobis solis sed et omnibus avibus caeli et bestiis terrae atque serpentibus; piscibus autem et coetis magnis non dedisti haec. dicebamus enim eis terrae fructibus significari et in allegoria figurari opera misericordiae, quae huius vitae necessitatibus exhibentur ex terra fructifera. talis terra erat pius Onesiphorus, cuius domui dedisti misericordiam, quia frequenter Paulum tuum refrigeravit et catenam eius non erubuit. hoc fecerunt et fratres et tali fruge fructificaverunt, qui quod ei deerat suppleverunt ex Macedonia. quomodo autem dolet quaedam ligna, quae fructum ei debitum non dederunt, ubi ait: in prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur. esca enim debetur eis, qui ministrant doctrinam rationalem per intellegentias divinorum mysteriorum, et ita eis debetur tamquam hominibus. debetur autem eis sicut animae vivae praebentibus se ad imitandum in omni continentia. Item debetur eis tamquam volatilibus propter benedictiones eorum, quae multiplicantur super terram, quoniam in omnem terram exiit sonus eorum.
Augustinus HOME
bke18.118v