monumenta.ch > Augustinus > 37 XXIV
Augustinus, Confessiones, Liber 13, XXIV 36 <<< >>> XXV 38
Augustinus, Confessiones, 13, Caput XXIV 37
1 Itaque si naturas ipsas rerum non allegorice, sed proprie cogitemus, ad omnia, quae de seminibus gignuntur, convenit verbum: crescite et multiplicamini. si autem figurate posita ista tractemus -- quod potius arbitror intendisse scripturam, quae utique non supervacue solis aquatilium et hominum fetibus istam benedictionem attribuit -- invenimus quidem multitudines et in creaturis spiritalibus atque corporalibus tamquam in caelo et terra et in animis iustis et iniquis tamquam in luce et tenebris et in sanctis auctoribus, per quos lex ministrata est, tamquam in firmamento, quod solidatum est inter aquam et aquam, et in societate amaricantium populorum tamquam in mari et in studio piarum animarum tamquam in arida et in operibus misericordiae secundum praesentem vitam tamquam in herbis seminalibus et lignis fructiferis et in spiritalibus donis manifestatis ad utilitatem sicut in luminaribus caeli et in affectibus formatis ad temperantiam tamquam in anima viva. In his omnibus nanciscimur multitudines et ubertates et incrementa; sed quod ita crescat et multiplicetur, ut una res multis modis enuntietur et una enuntiatio multis modis intellegatur, non invenimus nisi in signis corporaliter editis et rebus intellegibiliter excogitatis. signa corporaliter edita generationes aquarum propter necessarias causas carnalis profunditatis, res autem intellegibiliter excogitatas generationes humanas propter rationis fecunditatem intelleximus. et ideo credidimus utrique horum generi dictum esse abs te, domine: crescite et multiplicamini. in hac enim benedictione concessam nobis a te facultatem ac potestatem accipio et multis modis enuntiare, quod uno modo intellectum tenuerimus, et multis modis intellegere, quod obscure uno modo enuntiatum legerimus. sic implentur aquae maris, quae non moventur nisi variis significationibus, sic et fetibus humanis impletur et terra, cuius ariditas apparet in studio, et dominatur ei ratio.
Augustinus HOME
bke18.118r
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik