monumenta.ch > Augustinus > 36 XXIV
Augustinus, Confessiones, Liber 13, XXIV 35 <<< >>> XXIV 37
Augustinus, Confessiones, 13, Caput XXIV 36
1 Quid igitur dicam, lumen meum, veritas? quia vacat hoc, quia inaniter ita dictum est? nequaquam, pater pietatis, absit, ut hoc dicat servus verbi tui. et si ego non intellego, quid hoc eloquio significes, utantur eo melius meliores, id est intellegentiores quam ego sum, unicuique quantum sapere dedisti. placeat autem et confessio mea coram oculis tuis, qua tibi confiteor credere me, domine, non incassum te ita locutum, neque silebo, quod mihi lectionis huius occasio suggerit. verum est enim, nec video, quid impediat ita me sentire dicta figurata librorum tuorum. novi enim multipliciter significari per corpus, quod uno modo mente intellegitur, et multipliciter mente intellegi, quod uno modo per corpus significatur. ecce simplex dilectio dei et proximi, quam multiplicibus sacramentis et innumerabilibus linguis et in unaquaque lingua innumerabilibus locutionum modis corporaliter enuntiatur! ita crescunt et multiplicantur fetus aquarum. attende iterum quisquis haec legis: ecce quod uno modo scriptura offert et vox personat: in principio deus fecit caelum et terram, nonne multipliciter intellegitur, non errorum fallacia, sed verarum intellegentiarum generibus? ita crescunt et multiplicantur fetus hominum.
Augustinus HOME
bke18.117v
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik