monumenta.ch > Augustinus > 34 XXIII
Augustinus, Confessiones, Liber 13, XXIII 33 <<<     >>> XXIV 35

Augustinus, Confessiones, 13, Caput XXIII 34

1 Ideoque homo, quem fecisti ad imaginem tuam, non accepit potestatem luminarium caeli neque ipsius occulti caeli neque diei et noctis, quae ante caeli constitutionem vocasti, neque congregationis aquarum, quod est mare, sed accepit potestatem piscium maris et volatilium caeli et omnium pecorum et omnis terrae et omnium repentium, quae repunt super terram. iudicat enim et approbat, quod recte, improbat autem, quod perperam invenerit, sive in ea solemnitate sacramentorum, quibus initiantur quos pervestigat in aquis multis misericordia tua, sive in ea, qua ille piscis exhibetur, quem levatum de profundo terra pia comedit, sive in verborum signis vocibusque subiectis auctoritati libri tui tamquam sub firmamento volitantibus, interpretando, exponendo, disserendo, disputando, benedicendo atque invocando te, ore erumpentibus atque sonantibus signis, ut respondeat populus: amen. quibus omnibus vocibus corporaliter enuntiandis causa est abyssus saeculi et caecitas carnis, qua cogitata non possunt videri, ut opus sit instrepere in auribus. ita, quamvis multiplicentur volatilia super terram, ex aquis tamen originem ducunt. iudicat etiam spiritalis approbando, quod rectum, improbando autem, quod perperam invenerit in operibus moribusque fidelium, elemosynis tamquam terra fructifera et de anima viva mansuefactis affectionibus, in castitate, in ieiuniis, in cogitationibus piis de his, quae per sensum corporis percipiuntur. de his enim iudicare nunc dicitur, in quibus et potestatem corrigendi habet.
Augustinus HOME

bke18.117r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik