monumenta.ch > Augustinus > 32 XXII
Augustinus, Confessiones, Liber 13, XXI 31 <<<     >>> XXIII 33

Augustinus, Confessiones, 13, Caput XXII 32

1 Ecce enim, domine deus noster, creator noster, cum cohibitae fuerint affectiones ab amore saeculi, quibus moriebamur male vivendo, et coeperit esse anima vivens bene vivendo completumque fuerit verbum tuum, quo per apostolum tuum dixisti: nolite conformari huic saeculo, consequetur et illud, quod adiunxisti statim et dixisti: sed reformamini in novitate mentis vestrae, non iam secundum genus, tamquam imitantes praecedentem proximum nec ex hominis melioris auctoritate viventes. neque enim dixisti: fiat homo secundum genus, sed: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, ut nos probemus, quae sit voluntas tua. ad hoc enim dispensator ille tuus generans per evangelium filios, ne semper parvulos haberet, quos lacte nutriret et tamquam nutrix foveret: reformamini, inquit, in novitate mentis vestrae ad probandum vos, quae sit voluntas dei. quod bonum et beneplacitum et perfectum. ideoque non dicis: fiat homo, sed: faciamus, nec dicis: secundum genus, sed: ad imaginem et similitudinem nostram. mente quippe renovatus et conspiciens intellectam veritatem tuam homine demonstratore non indiget, ut suum genus imitetur, sed te demonstrante probat ipse, quae sit voluntas tua, quod bonum et beneplacitum et perfectum, et doces eum iam capacem videre trinitatem unitatis vel unitatem trinitatis. ideoque pluraliter dicto: faciamus hominem, singulariter tamen infertur: et fecit deus hominem, et pluraliter dicto: ad imaginem nostram, singulariter infertur: ad imaginem dei. ita homo renovatur in agnitione dei secundum imaginem eius, qui creavit eum, et spiritalis effectus iudicat omnia, quae utique iudicanda sunt, ipse autem a nemine iudicatur.
Augustinus HOME

bke18.116v