monumenta.ch > Augustinus > 31 XXI
Augustinus, Confessiones, Liber 13, XXI 30 <<<     >>> XXII 32

Augustinus, Confessiones, 13, Caput XXI 31

1 Verbum autem tuum, deus, fons vitae aeternae est et non praeterit: ideoque in verbo tuo cohibetur ille discessus, dum dicitur nobis: nolite conformari huic saeculo, ut producat terra in fonte vitae animam viventem, in verbo tuo per evangelistas tuos animam continentem imitando imitatores Christi tui. hoc est enim secundum genus, quoniam aemulatio viri ab amico est: estote, inquit, sicut ego, quia et ego sicut vos. ita erunt in anima viva bestiae bonae in mansuetudine actionis. mandasti enim dicens: in mansuetudine opera tua perfice et ab omni homine diligeris. et pecora bona neque si manducaverint, abundantia, neque si non manducaverint, egentia, et serpentes boni non perniciosi ad nocendum, sed astuti ad cavendum et tantum explorantes temporalem naturam, quantum sufficit, ut per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciatur aeternitas. serviunt enim rationi haec animalia, cum a progressu mortifero cohibita vivunt et bona sunt.
Augustinus HOME

bke18.116r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik