monumenta.ch > Augustinus > 29 XXI
Augustinus, Confessiones, Liber 13, XXI 28 <<< >>> XXI 30
Augustinus, Confessiones, 13, Caput XXI 29
1 Ac per hoc in verbo tuo non maris profunditas, sed ab aquarum amaritudine terra discreta eicit non reptilia animarum vivarum et volatilia, sed animam vivam. neque enim iam opus habet baptismo, quo gentibus opus est, sicut opus habebat, cum aquis tegeretur: non enim intratur aliter in regnum caelorum ex illo, quo instituisti, ut sic intretur; nec magnalia mirabilium quaerit, quibus fiat fides: neque enim nisi signa et prodigia viderit, non credit, cum iam distincta sit terra fidelis ab aquis maris infidelitate amaris, et linguae in signo sunt non fidelibus, sed infidelibus. nec isto igitur genere volatili, quod verbo tuo produxerunt aquae, opus habet terra, quam fundasti super aquas. immitte in eam verbum tuum per nuntios tuos. opera enim eorum narramus, sed tu es, qui operaris in eis, et operentur animam vivam. terra producit eam, quia terra causa est, ut haec agant in ea, sicut mare fuit causa, ut agerent reptilia animarum vivarum et volatilia sub firmamento caeli, quibus iam terra non indiget, quamvis piscem manducet levatum de profundo in ea mensa, quam parasti in conspectu credentium; ideo enim de profundo levatus est, ut alat aridam. et aves marina progenies, sed tamen super terram multiplicantur. primarum enim vocum evangelizantium infidelitas hominum causa extitit; sed et fideles exhortantur et benedicuntur eis multipliciter de die in diem. at vero anima viva de terra sumit exordium, quia non prodest nisi iam fidelibus continere se ab amore huius saeculi, ut anima eorum tibi vivat, quae mortua erat in deliciis vivens, deliciis, domine, mortiferis; nam tu puri cordis vitales deliciae.
Augustinus HOME
bke18.115v
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik