monumenta.ch > Augustinus > 26 XX
Augustinus, Confessiones, Liber 13, XIX 25 <<<     >>> XXI 27

Augustinus, Confessiones, 13, Caput XX 26

1 Concipiat et mare et pariat opera vestra, et producant aquae reptilia animarum vivarum. separantes enim pretiosum a vili facti estis os dei, per quod diceret: producant aquae non animam vivam, quam terra producet, sed reptilia animarum vivarum et volatilia volantia super terram. repserunt enim sacramenta tua, deus, per opera sanctorum tuorum inter medios fluctus temptationum saeculi ad imbuendas gentes nomine tuo in baptismo tuo. et inter haec facta sunt magnalia mirabilia tamquam coeti grandes et voces nuntiorum tuorum volantes super terram iuxta firmamentum libri tui praeposito illo sibi ad auctoritatem, sub quo volitarent, quocumque irent. neque enim sunt loquellae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum, quando in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum, quoniam tu, domine, benedicendo multiplicasti haec.
Augustinus HOME

bke18.115r