monumenta.ch > Augustinus > 25 XIX
Augustinus, Confessiones, Liber 13, XIX 24 <<<     >>> XX 26

Augustinus, Confessiones, 13, Caput XIX 25

1 Vos autem, genus electum, infirma mundi, qui dimisistis omnia, ut sequeremini dominum, ite post eum et confundite fortia, ite post eum, speciosi pedes, et lucete in firmamento, ut caeli enarrent gloriam eius dividentes inter lucem perfectorum, sed nondum sicut angelorum, et tenebras parvulorum, sed non desperatorum: lucete super omnem terram, et dies sole candens eructet diei verbum sapientiae et nox, luna lucens, annuntiet nocti verbum scientiae. luna et stellae nocti lucent, sed nox non obscurat eas, quoniam ipsae inluminant eam pro modulo eius. ecce enim tamquam deo dicente: fiant luminaria in firmamento caeli, factus est subito de caelo sonus, quasi ferretur flatus vehemens, et visae sunt linguae divisae quasi ignis, qui et insedit super unumquemque illorum, et facta sunt luminaria in firmamento caeli verbum vitae habentia. ubique discurrite, ignes sancti, ignes decori. vos enim estis lumen mundi nec estis sub modio. exaltatus est, cui adhaesistis, et exaltavit vos. discurrite et innotescite omnibus gentibus.
Augustinus HOME

bke18.115r