monumenta.ch > Augustinus > 24 XIX
Augustinus, Confessiones, Liber 13, XVIII 23 <<<     >>> XIX 25

Augustinus, Confessiones, 13, Caput XIX 24

1 Sed prius lavamini, mundi estote, auferte nequitiam ab animis vestris atque a conspectu oculorum meorum, ut appareat arida. discite bonum facere, iudicate pupillo et iustificate viduam, ut germinet terra herbam pabuli et lignum fructiferum, et venite, disputemus, dicit dominus, ut fiant luminaria in firmamento caeli, et luceant super terram. quaerebat dives ille a magistro bono, quid faceret, ut vitam aeternam consequeretur: dicat ei magister bonus, quem putabat hominem et nihil amplius -- bonus est autem, quia deus est -- dicat ei, ut, si vult venire ad vitam, servet mandata, separet a se amaritudinem malitiae atque nequitiae, non occidat, non moechetur, non furetur, non falsum testimonium dicat, ut appareat arida et germinet honorem matris et patris et dilectionem proximi. feci, inquit, haec omnia. unde ergo tantae spinae, si terra fructifera est? vade, extirpa silvosa dumeta avaritiae, vende quae possides et implere frugibus dando pauperibus et habebis thesaurum in caelis et sequere dominum, si vis esse perfectus, eis sociatus, inter quos loquitur sapientiam ille, qui novit, quid distribuat diei et nocti, ut noris et tu, ut fiant et tibi luminaria in firmamento caeli: quod non fiet, nisi fuerit illic cor tuum; quod item non fiet, nisi fuerit illic thesaurus tuus, sicut audisti a magistro bono. sed contristata est terra sterilis, et spinae suffocaverunt verbum.
Augustinus HOME

bke18.114v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik