monumenta.ch > Augustinus > 20 XVII
Augustinus, Confessiones, Liber 13, XVI 19 <<< >>> XVII 21
Augustinus, Confessiones, 13, Caput XVII 20
1 Quis congregavit amaricantes in societatem unam? idem namque illis finis est temporalis et terrenae felicitatis, propter quam faciunt omnia, quamvis innumerabili varietate curarum fluctuent. quis, domine, nisi tu, qui dixisti, ut congregarentur aquae in congregationem unam et appareret arida sitiens tibi? quoniam tuum est et mare, et tu fecisti illud, et aridam terram manus tuae formaverunt. neque enim amaritudo voluntatum, sed congregatio aquarum vocatur mare. tu enim coherces etiam malas cupiditates animarum et figis limites, quousque progredi sinantur, atque ut in se comminuantur fluctus earum. atque ita facis mare ordine imperii tui super omnia.
Augustinus HOME
bke18.113v