monumenta.ch > Augustinus > 18 XV
Augustinus, Confessiones, Liber 13, XV 17 <<<     >>> XVI 19

Augustinus, Confessiones, 13, Caput XV 18

1 Sunt aliae aquae super hoc firmamentum, credo, immortales et a terrena corruptione secretae. laudent nomen tuum, laudent te supercaelestes populi angelorum tuorum, qui non opus habent suspicere firmamentum hoc et legendo cognoscere verbum tuum. vident enim faciem tuam semper et ibi legunt sine syllabis temporum, quid velit aeterna voluntas tua. legunt eligunt et diligunt; semper legunt et numquam praeterit quod legunt. eligendo enim et diligendo legunt ipsam incommutabilitatem consilii tui. non clauditur codex eorum nec plicatur liber eorum, quia tu ipse illis hoc es et es in aeternum, quia super hoc firmamentum ordinasti eos, quod firmasti super infirmitatem inferiorum populorum, ubi suspicerent et cognoscerent misericordiam tuam temporaliter enuntiantem te, qui fecisti tempora. in caelo enim, domine, misericordia tua et veritas tua usque ad nubes. transeunt nubes, caelum autem manet. transeunt praedicatores verbi tui ex hac vita in aliam vitam, scriptura vero tua usque in finem saeculi super populos extenditur. sed et caelum et terra transibunt, sermones autem tui non transibunt, quoniam et pellis plicabitur et faenum, super quod extendebatur, cum claritate sua praeteriet, verbum autem tuum manet in aeternum; quod nunc in aenigmate nubium et per speculum caeli, non sicuti est, apparet nobis, quia et nos quamvis filio tuo dilecti sumus, nondum apparuit quod erimus. attendit per retia carnis et blanditus est et inflammavit, et currimus post odorem eius. sed cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est: sicuti est, domine, videre nostrum, quod nondum est nobis.
Augustinus HOME

bke18.113r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik