monumenta.ch > Augustinus > 17 XV
Augustinus, Confessiones, Liber 13, XV 16 <<< >>> XV 18
Augustinus, Confessiones, 13, Caput XV 17
1 Videamus, domine, caelos, opera digitorum tuorum: disserena oculis nostris nubilum, quo subtexisti eos. ibi est testimonium tuum sapientiam praestans parvulis. perfice, deus meus, laudem tuam ex ore infantium et lactantium. neque enim novimus alios libros ita destruentes superbiam, ita destruentes inimicum et defensorem resistentem reconciliationi tuae defendendo peccata sua. non novi, domine, non novi alia tam casta eloquia, quae sic mihi persuaderent confessionem et lenirent cervicem meam iugo tuo et invitarent colere te gratis. intellegam ea, pater bone, da mihi hoc subterposito, quia subterpositis solidasti ea.
Augustinus HOME
bke18.113r