monumenta.ch > Augustinus > 15 XIV
Augustinus, Confessiones, Liber 13, XIII 14 <<< >>> XV 16
Augustinus, Confessiones, 13, Caput XIV 15
1 Et ego dico: deus meus ubi es? ecce ubi es. respiro in te paululum, cum effundo super me animam meam in voce exultationis et confessionis soni festivitatem celebrantis. et adhuc tristis est, quia relabitur et fit abyssus, vel potius sentit adhuc se esse abyssum. dicit ei fides mea, quam accendisti in nocte ante pedes meos: quare tristis es, anima, et quare conturbas me? spera in domino; lucerna pedibus tuis verbum eius. spera et persevera, donec transeat nox, mater iniquorum, donec transeat ira domini, cuius filii et nos fuimus aliquando tenebrae, quarum residua trahimus in corpore propter peccatum mortuo, donec aspiret dies et removeantur umbrae. spera in domino: mane astabo et contemplabor; semper confitebor illi. mane astabo et videbo salutare vultus mei, deum meum, qui vivificabit et mortalia corpora nostra propter spiritum, qui habitat in nobis, quia super interius nostrum tenebrosum et fluvidum misericorditer superferebatur. unde in hac peregrinatione pignus accepimus, ut iam simus lux, dum adhuc spe salvi facti sumus et filii lucis et filii diei, non filii noctis neque tenebrarum, quod tamen fuimus. inter quos et nos in isto adhuc incerto humanae notitiae tu solus dividis, qui probas corda nostra et vocas lucem diem et tenebras noctem. quis enim nos discernit nisi tu? quid autem habemus, quod non accepimus a te, ex eadem massa vasa in honorem, ex qua sunt et alia facta in contumeliam?
Augustinus HOME
bke18.112v