monumenta.ch > Augustinus > 14 XIII
Augustinus, Confessiones, Liber 13, XII 13 <<< >>> XIV 15
Augustinus, Confessiones, 13, Caput XIII 14
1 Et tamen adhuc per fidem, nondum per speciem. spe enim salvi facti sumus. spes autem, quae videtur, non est spes. adhuc abyssus abyssum invocat, sed iam in voce cataractarum tuarum. adhuc et ille qui dicit: non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, etiam ipse nondum se arbitratur comprehendisse, et quae retro oblitus, in ea, quae ante sunt, extenditur et ingemescit gravatus, et sitit anima eius ad deum vivum, quemadmodum cervi ad fontes aquarum, et dicit: quando veniam?, habitaculum suum, quod de caelo est, superindui cupiens, et vocat inferiorem abyssum dicens: nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate mentis vestrae, et: nolite pueri effici mentibus, sed malitia parvuli estote, ut mentibus perfecti sitis, et: o stulti Galatae, quis vos fascinavit? sed iam non in voce sua; in tua enim, qui misisti spiritum tuum de excelsis per eum, qui ascendit in altum et aperuit cataractas donorum suorum, ut fluminis impetus laetificarent civitatem tuam. illi enim suspirat sponsi amicus, habens iam spiritus primitias penes eum, sed adhuc in semet ipso ingemescens, adoptionem expectans, redemptionem corporis sui; illi suspirat -- membrum est enim sponsae -- et illi zelat -- amicus est enim sponsi --, illi zelat, non sibi, quia in voce cataractarum tuarum, non in voce sua invocat alteram abyssum, cui zelans timet, ne sicut serpens Evam decepit astutia sua, sic et eorum sensus corrumpantur a castitate, quae est in sponso nostro, unico tuo. quae est illa speciei lux? cum videbimus eum, sicuti est, et transierint lacrimae, quae mihi factae sunt panis die ac nocte, dum dicitur mihi cotidie: ubi est deus tuus?
Augustinus HOME
bke18.112r
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik