monumenta.ch > Augustinus > 11 X
Augustinus, Confessiones, Liber 13, IX 10 <<< >>> XI 12
Augustinus, Confessiones, 13, Caput X 11
1 Beata creatura, quae non novit aliud, cum esset ipsa aliud, nisi dono tuo, quod superfertur super omne mutabile, mox ut facta est attolleretur nullo intervallo temporis in ea vocatione, qua dixisti: fiat lux, et fieret lux. in nobis enim distinguitur tempore, quod tenebrae fuimus et lux efficimur: in illa vero dictum est, quid esset, nisi inluminaretur, et ita dictum est, quasi prius fuerit fluxa et tenebrosa, ut appareret causa, qua factum est, ut aliter esset, id est ut ad lumen indeficiens conversa lux esset. qui potest, intellegat, a te petat. ut quid mihi molestus est, quasi ego inluminem ullum hominem venientem in hunc mundum?
Augustinus HOME
bke18.111v