monumenta.ch > Augustinus > 7 VI
Augustinus, Confessiones, Liber 13, V 6 <<<     >>> VII 8

Augustinus, Confessiones, 13, Caput VI 7

1 Sed quae causa fuerat, o lumen veridicum, tibi admoveo cor meum, ne me vana doceat, discute tenebras eius et dic mihi, obsecro te per matrem caritatem, obsecro te, dic mihi, quae causa fuerat, ut post nominatum caelum et terram invisibilem et incompositam et tenebras super abyssum tum demum scriptura tua nominaret spiritum tuum? an quia oportebat sic eum insinuari, ut diceretur superferri? non posset hoc dici, nisi prius illud commemoraretur, cui superferri spiritus tuus posset intellegi. nec patri enim nec filio superferebatur nec superferri recte diceretur, si nulli rei superferretur. prius ergo dicendum erat, cui superferretur, et deinde ille, quem non oportebat aliter commemorari, nisi ut superferri diceretur. cur ergo aliter eum insinuari non oportebat, nisi ut superferri diceretur?
Augustinus HOME

bke18.110v