monumenta.ch > Augustinus > 6 V
Augustinus, Confessiones, Liber 13, IV 5 <<<     >>> VI 7

Augustinus, Confessiones, 13, Caput V 6

1 Ecce apparet mihi in aenigmate trinitas, quod es, deus meus, quoniam tu, pater, in principio sapientiae nostrae, quod est tua sapientia de te nata, aequalis tibi et coaeterna, id est in filio tuo, fecisti caelum et terram. Et multa diximus de caelo caeli et de terra invisibili et incomposita et de abysso tenebrosa secundum spiritalis informitatis vagabunda deliquia, nisi converteretur ad eum, a quo erat qualiscumque vita, et inluminatione fieret speciosa vita et esset caelum caeli eius, quod inter aquam et aquam postea factum est. Et tenebam iam patrem in dei nomine, qui fecit haec, et filium in principii nomine, in quo fecit haec, et trinitatem credens deum meum, sicut credebam, quaerebam in eloquiis sanctis eius, et ecce spiritus tuus superferebatur super aquas. Ecce trinitas deus meus, pater et filius et spiritus sanctus, Creator universae creaturae.
Augustinus HOME

bke18.110r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik