monumenta.ch > Augustinus > 3 II
Augustinus, Confessiones, Liber 13, II 2 <<<     >>> III 4

Augustinus, Confessiones, 13, Caput II 3

1 Quid te promeruit materies corporalis, ut esset saltem invisibilis et incomposita, quia neque hoc esset, nisi quia fecisti? ideoque te, quia non erat, promereri ut esset non poterat. aut quid te promeruit inchoatio creaturae spiritalis, ut saltem tenebrosa fluitaret similis abysso, tui dissimilis, nisi per idem verbum converteretur ad idem, a quo facta est, atque ab eo inluminata lux fieret, quamvis non aequaliter tamen conformis formae aequali tibi? sicut enim corpori non hoc est esse, quod pulchrum esse -- alioquin deforme esse non posset -- ita etiam creato spiritui non id est vivere, quod sapienter vivere: alioquin incommutabiliter saperet. bonum autem illi est haerere tibi semper, ne, quod adeptus est conversione, aversione lumen amittat et relabatur in vitam tenebrosae abysso similem. nam et nos, qui secundum animam creatura spiritalis sumus, aversi a te, nostro lumine, in ea vita fuimus aliquando tenebrae et in reliquiis obscuritatis nostrae laboramus, donec simus iustitia tua in unico tuo sicut montes dei: nam iudicia tua fuimus sicut multa abyssus.
Augustinus HOME

bke18.109v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik