monumenta.ch > Augustinus > 42 XXXI
Augustinus, Confessiones, Liber 12, XXX 41 <<<     >>> XXXII 43

Augustinus, Confessiones, 12, Caput XXXI 42

1 Ita cum alius dixerit: "hoc sensit, quod ego", et alius: "immo illud, quod ego", religiosius me arbitror dicere: cur non utrumque potius, si utrumque verum est? et si quid tertium et si quid quartum et si quid omnino aliud verum quispiam in his verbis videt, cur non illa omnia vidisse credatur, per quem deus unus sacras litteras vera et diversa visuris multorum sensibus temperavit? ego certe, quod intrepidus de meo corde pronuntio, si ad culmen auctoritatis aliquid scriberem, sic mallem scribere, ut, quod veri quisque de his rebus capere posset, mea verba resonarent, quam ut unam veram sententiam ad hoc apertius ponerem, ut excluderem ceteras, quarum falsitas me non posset offendere. nolo itaque, deus meus, tam praeceps esse, ut hoc illum virum de te meruisse non credam. sensit ille omnino in his verbis atque cogitavit, cum ea scriberet, quidquid hic veri potuimus invenire et quidquid nos non potuimus aut nondum potuimus et tamen in eis inveniri potest.
Augustinus HOME

bke18.108v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik