monumenta.ch > Augustinus > 41 XXX
Augustinus, Confessiones, Liber 12, XXIX 40 <<< >>> XXXI 42
Augustinus, Confessiones, 12, Caput XXX 41
1 In hac diversitate sententiarum verarum concordiam pariat ipsa veritas, et deus noster misereatur nostri, ut legitime lege utamur, praecepti fine, pura caritate. ac per hoc, si quis quaerit ex me, quid horum Moyses, tuus ille famulus, senserit, non sunt hi sermones confessionum mearum, si tibi non confiteor: "nescio". et scio tamen illas veras esse sententias. (exceptis carnalibus, de quibus quantum existimavi locutus sum -- quos tamen bonae spei parvulos haec verba libri tui non territant alta humiliter et pauca copiose -- sed omnes, quos in eis verbis vera cernere ac dicere fateor, diligamus nos invicem pariterque diligamus te, deum nostrum, fontem veritatis, si non vana, sed ipsam sitimus, eundemque famulum tuum, scripturae huius dispensatorem, spiritu tuo plenum, ita honoremus, ut hoc eum te revelante, cum haec scriberet, attendisse credamus, quod in eis maxime et luce veritatis et fruge utilitatis excellit.
Augustinus HOME
bke18.108v