monumenta.ch > Augustinus > 38 XXVIII
Augustinus, Confessiones, Liber 12, XXVII 37 <<<     >>> XXVIII 39

Augustinus, Confessiones, 12, Caput XXVIII 38

1 Alii vero, quibus haec verba non iam nidus, sed opaca frutecta sunt, vident in eis latentes fructus et volitant laetantes et garriunt scrutantes et carpunt eos. vident enim, cum haec verba legunt vel audiunt tua, deus aeterne, stabili permansione cuncta praeterita et futura tempora superari nec tamen quicquam esse temporalis creaturae, quod tu non feceris, cuius voluntas, quia id est quod tu, nullo modo mutata vel quae antea non fuisset, exorta voluntate fecisti omnia, non de te similitudinem tuam formam omnium, sed de nihilo dissimilitudinem informem, quae formaretur per similitudinem tuam recurrens in te unum pro captu ordinato, quantum cuique rerum in suo genere datum est, et fierent omnia bona valde, sive maneant circa te, sive gradatim remotiore distantia per tempora et locos pulchras variationes faciant aut patiantur. vident haec et gaudent in luce veritatis tuae, quantulum hic valent.
Augustinus HOME

bke18.107v