monumenta.ch > Augustinus > 37 XXVII
Augustinus, Confessiones, Liber 12, XXVI 36 <<<     >>> XXVIII 38

Augustinus, Confessiones, 12, Caput XXVII 37

1 Sicut enim fons in parvo loco uberior est pluribusque rivis in ampliora spatia fluxum ministrat quam quilibet eorum rivorum, qui per multa locorum ab eodem fonte deducitur, ita narratio dispensatoris tui sermocinaturis pluribus profutura parvo sermonis modulo scatet fluenta liquidae veritatis, unde sibi quisque verum, quod de his rebus potest, hic illud, ille illud, per longiores loquellarum anfractus trahat. alii enim cum haec verba legunt vel audiunt, cogitant deum quasi hominem aut quasi aliquam mole immensa praeditam potestatem novo quodam et repentino placito extra se ipsam tamquam locis distantibus fecisse caelum et terram, duo magna corpora supra et infra, quibus omnia continerentur. et cum audiunt: dixit deus: fiat illud, et factum est illud, cogitant verba coepta et finita, sonantia temporibus atque transeuntia, post quorum transitum statim existere quod iussum est ut existeret, et si quid forte aliud hoc modo ex familiaritate carnis opinantur. in quibus adhuc parvulis animalibus, dum isto humillimo genere verborum tamquam materno sinu eorum gestatur infirmitas, salubriter aedificatur fides, qua certum habeant et teneant deum fecisse omnes naturas, quas eorum sensus mirabili varietate circumspicit. quorum si quispiam quasi vilitatem dictorum aspernatus extra nutritorias cunas superba inbecillitate se extenderit, heu! cadet miser et, domine deus, miserere, ne implumem pullum conculcent qui transeunt viam, et mitte angelum tuum, qui eum reponat in nido, ut vivat, donec volet.
Augustinus HOME

bke18.107r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik