monumenta.ch > Augustinus > 34 XXV
Augustinus, Confessiones, Liber 12, XXIV 33 <<<     >>> XXV 35

Augustinus, Confessiones, 12, Caput XXV 34

1 Nemo iam mihi molestus sit dicendo mihi: "non hoc sensit Moyses, quod tu dicis, sed hoc sensit, quod ego dico". si enim mihi diceret: "unde scis hoc sensisse Moysen, quod de his verbis eius eloqueris?" aequo animo ferre deberem et responderem fortasse, quae superius respondi vel aliquanto uberius, si esset durior. cum vero dicit: "non hoc ille sensit, quod tu dicis, sed quod ego dico", neque tamen negat, quod uterque nostrum dicit, utrumque verum esse, o vita pauperum, deus meus, in cuius sinu non est contradictio, plue mihi mitigationes in cor, ut patienter tales feram, qui non mihi hoc dicunt, quia divini sunt et in corde famuli tui viderunt quod dicunt, sed quia superbi sunt nec noverunt Moysi sententiam, sed amant suam, non quia vera est, sed quia sua est. alioquin et aliam veram pariter amarent, sicut ego amo quod dicunt, quando verum dicunt, non quia ipsorum est, sed quia verum est: et ideo iam nec ipsorum est, quia verum est. si autem ideo ament illud, quia verum est, iam et ipsorum est et meum est, quoniam in commune omnium est veritatis amatorum. illud autem, quod contendunt non hoc sensisse Moysen, quod ego dico, sed quod ipsi dicunt, nolo, non amo, quia etsi ita est, tamen ista temeritas non scientiae, sed audaciae est, nec visus, sed typhus eam peperit. ideoque, domine, tremenda sunt iudicia tua, quoniam veritas tua nec mea est nec illius aut illius, sed omnium nostrum, quos ad eius communionem publice vocas, terribiliter admonens nos, ut eam nolimus habere privatam, ne privemur ea. nam quisquis id, quod tu omnibus ad fruendum proponis, sibi proprie vindicat et suum vult esse quod omnium est, a communi propellitur ad sua, hoc est a veritate ad mendacium. qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur.
Augustinus HOME

bke18.106r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik