monumenta.ch > Augustinus > 31 XXII
Augustinus, Confessiones, Liber 12, XXI 30 <<< >>> XXIII 32
Augustinus, Confessiones, 12, Caput XXII 31
1 Cum enim duabus istis extremis sententiis resistere quisquam ita temptaverit: "si non vultis hanc informitatem materiae caeli et terrae nomine appellatam videri, erat ergo aliquid, quod non fecerat deus, unde caelum et terram faceret; neque enim scriptura narravit, quod istam materiem deus fecerit, nisi intellegamus eam caeli et terrae aut solius terrae vocabulo significatam, cum diceretur: in principio fecit deus caelum et terram, ut id, quod sequitur: terra autem erat invisibilis et incomposita, quamvis informem materiam sic placuerit appellare, non tamen intellegamus nisi eam, quam fecit deus in eo, quod praescriptum est: fecit caelum et terram," respondebunt adsertores duarum istarum sententiarum, quas extremas posuimus, aut illius aut illius, cum haec audierint, et dicent: "informem quidem istam materiam non negamus a deo factam, deo, a quo sunt omnia bona valde, quia, sicut dicimus amplius bonum esse quod creatum atque formatum est, ita fatemur minus bonum esse quod factum est creabile atque formabile, sed tamen bonum: non autem commemorasse scripturam, quod hanc informitatem fecerit deus, sicut alia multa non commemoravit, ut Cherubim et Seraphim, et quae apostolus distincte ait, sedes, dominationes, principatus, potestates, quae tamen omnia deum fecisse manifestum est. aut si eo, quod dictum est: fecit caelum et terram. comprehensa sunt omnia, quid de aquis dicimus, super quas ferebatur spiritus dei? si enim terra nominata simul intelleguntur, quomodo iam terrae nomine materies informis accipitur, quando tam speciosas aquas videmus? aut si ita accipitur, cur ex eadem informitate scriptum est factum firmamentum et vocatum caelum neque scriptum est factas esse aquas? non enim adhuc informes sunt et invisae, quas ita decora specie fluere cernimus. aut si tunc acceperunt istam speciem, cum dixit deus: congregetur aqua, quae est sub firmamento, ut congregatio sit ipsa formatio, quid respondebitur de aquis, quae super firmamentum sunt, quia neque informes tam honorabilem sedem accipere meruissent nec scriptum est, qua voce formatae sint? unde si aliquid Genesis tacuit deum fecisse, quod tamen deum fecisse nec sana fides nec certus ambigit intellectus, nec ideo ulla sobria doctrina dicere audebit istas aquas coaeternas deo, quia in libro Geneseos commemoratas quidem audimus, ubi autem factae sint, non invenimus, cur non informem quoque illam materiam, quam scriptura haec terram invisibilem et incompositam tenebrosamque abyssum appellat, docente veritate intellegamus ex deo factam esse de nihilo ideoque illi non esse coaeternam, quamvis ubi facta sit omiserit enuntiare ista narratio?"
Augustinus HOME
bke18.105r
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik